De Scholis Aestivis anni praesentis et ratione docendi.

Rozmowy (tylko!) po łacinie.
Awatar użytkownika
T. Christophorus Salsus
Civis Romanus
Posty: 96
Rejestracja: śr 17 sty 2007, 17:42
Lokalizacja: Civitas Weiheropolis, Gedanum
Kontakt:

De Scholis Aestivis anni praesentis et ratione docendi.

Post autor: T. Christophorus Salsus » wt 19 sie 2008, 12:46

Iam post, in animo habeo aliquid scribere. Praeter omnia multum cordi mihi fuit interesse Gedani atque Posnaniae et multos vestrum cognovisse. Duas hebdomadas paene Romanus fui et fortasse essem, si schola diutius permaneret. Dies labebantur colloquendo, cauponas visitando et cerevisiam bibendo; itaque, qui defuit, doleat. Sed Gedani, quod valde doleo, non erat tempus tam iucundum (si de negotiis, non de Vobis, Carissimi :) ) et tristis sum de Caecylia cogitans. Schola vero Posnaniae magis mihi placuit et Martinus Sch. scivit omnia mea verba, ergo aliquando damnatus a Martino P.G. Nostro magnopere gavisus sum. :D Fieri potest, ut Caecylia omnino non tirones docere possit, qua in re Martinus Sch. tamen peritus proficit. Sed causa non fuit mala ratio docendi sed veterani defuerunt, quos tirones sequi possent. Qua de causa anno proximo in schola etiam Posnaniensi erunt greges tres: duo, ut solebat, veteraniis et tironibus, at tertius, cujus in numero erunt qui omnino non Latinitati studuerunt.
Bene ergo Physiologus dixit de castore.
elbe
Peregrinus
Posty: 14
Rejestracja: wt 05 lut 2008, 20:09
Lokalizacja: Gostynin
Kontakt:

Post autor: elbe » wt 19 sie 2008, 13:17

Ego quoque gaudeo vos omnes cognovisse et suspiro tempus vobiscum actum.

Magnopere gaudeo inventum de tribus gregibus approbatum esse et spero omnes, qui in Schola Posnaniensi adessemus, in numero gregum tironibus et (fortasse) veteraniis futuros esse. Ego Latinitati vivae usque ad proximam scholam magnam operam datura sum et spero apud veteranos aliquid intellecturam esse :)

Quaeso, corrigete menda mea :P Timeo me MAGNOPERE accusativum cum infinitivo abuti et nescio, quod in ea re facere possim :P
Ostatnio zmieniony wt 19 sie 2008, 13:41 przez elbe, łącznie zmieniany 1 raz.
"Prawdo - wyjdź z ukrycia
- nic ci nie zrobię...
Będziemy się tylko bawić".
(A. Kler)
Awatar użytkownika
Martinus Petrus Garrulus
Proconsul
Posty: 2556
Rejestracja: ndz 19 lut 2006, 23:18
Lokalizacja: Kraków
Kontakt:

Post autor: Martinus Petrus Garrulus » wt 19 sie 2008, 13:41

ausus sum nuntium tuum corrigere;)
ACI optimum est:) noli timere eo uti:)
Nulli parcit hiems, nullus quoque frigore gaudet,
donec Ver veniat nos foveant pueri!
ODPOWIEDZ